Digesta Iustiniani 8.4.6
inscriptio Ulpianus libro vicensimo octavo ad Sabinum
D.8.4.6pr. Si quis duas ædes habeat et alteras tradat, potest legem traditioni dicere, ut vel istæ quæ non traduntur servæ sint his quæ traduntur, vel contra ut traditæ retentis ædibus serviant: parvique refert, vicinæ sint ambæ ædes an non․ idem erit et in prædiis rusticis: nam et si quis duos fundos habeat, alium alii potest servum facere tradendo․ duas autem ædes simul tradendo non potest efficere alteras alteris servas, quia neque adquirere alienis ædibus servitutem neque imponere potest.
D.8.4.6.1 Si quis partem ædium tradet vel partem fundi, non potest servitutem imponere, quia per partes servitus imponi non potest, sed nec adquiri․ plane si divisit fundum regionibus et sic partem tradidit pro diviso, potest alterutri servitutem imponere, quia non est pars fundi, sed fundus․ quod et in ædibus potest dici, si dominus pariete medio ædificato unam domum in duas diviserit, ut plerique faciunt: nam et hic pro duabus domibus accipi debet.
D.8.4.6.2 Item si duo homines binas ædes communes habeamus, simul tradendo idem efficere possumus, ac si ego solus proprias binas ædes haberem․ sed et si separatim tradiderimus, idem fiet, sic tamen, ut novissima traditio efficiat etiam præcedentem traditionem efficacem.
D.8.4.6.3 Si tamen alteræ unius propriæ sint ædes, alteræ communes, neutris servitutem vel adquirere vel imponere me posse Pomponius libro octavo ex Sabino scripsit.
D.8.4.6.3a Si in venditione quis dixerit servas fore ædes quas vendidit, necesse non habet liberas tradere: quare vel suis ædibus eas servas facere potest vel vicino concedere servitutem, scilicet ante traditionem․ plane si Titio servas fore dixit, si quidem Titio servitutem concesserit, absolutum est: si vero alii concesserit, ex empto tenebitur․ a quo non abhorret, quod Marcellus libro sexto digestorum scribit, si quis in tradendo dixerit fundum Titio servire, cum ei non serviret, esset autem obligatus venditor Titio ad servitutem præstandam, an agere possit ex vendito, ut emptor servitutem imponi patiatur prædio quod mercatus est: magisque putat permittendum agere․ idemque ait et si possit venditor Titio servitutem vendere, æque agere permittendum․ hæc ita demum, si recipiendæ servitutis gratia id in traditione expressum est: ceterum si quis, inquit, veritus, ne servitus Titio debeatur, ideo hoc excepit, non erit ex vendito actio, si nullam servitutem promisit.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
