Digesta Iustiniani 8.4.4
inscriptio Iavolenus libro decimo ex Cassio
D.8.4.4 Caveri, ut ad certam altitudinem monumentum ædificetur, non potest, quia id, quod humani iuris esse desiit, servitutem non recipit: sicut ne illa quidem servitus consistere potest, ut certus numerus hominum in uno loco humetur.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
