Digesta Iustiniani 8.4.13
inscriptio Ulpianus libro sexto opinionum
D.8.4.13pr. Venditor fundi Geroniani fundo Botriano, quem retinebat, legem dederat, ne contra eum piscatio thynnaria exerceatur․ quamvis mari, quod natura omnibus patet, servitus imponi privata lege non potest, quia tamen bona fides contractus legem servari venditionis exposcit, personæ possidentium aut in ius eorum succedentium per stipulationis vel venditionis legem obligantur.
D.8.4.13.1 Si constat in tuo agro lapidicinas esse, invito te nec privato nec publico nomine quisquam lapidem cædere potest, cui id faciendi ius non est: nisi talis consuetudo in illis lapidicinis consistat, ut si quis voluerit ex his cædere, non aliter hoc faciat, nisi prius solitum solacium pro hoc domino præstat: ita tamen lapides cædere debet, postquam satisfaciat domino, ut neque usus necessarii lapidis intercludatur neque commoditas rei iure domino adimatur.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
