Digesta Iustiniani 8.3.ult
inscriptio Paulus libro primo manualium
D.8.3.38 Flumine interveniente via constitui potest, si aut vado transiri potest aut pontem habeat: diversum, si pontonibus traiciatur․ hæc ita, si per unius prædia flumen currat: alioquin si tua prædia mihi vicina sint, deinde flumen, deinde Titii prædia, deinde via publica, in quam iter mihi adquiri volo, dispiciamus ne nihil vetet a te mihi viam dari usque ad flumen, deinde a Titio usque ad viam publicam․ sed videamus, num et si tu eorum prædiorum dominus sis, quæ trans flumen intra viam publicam sint, idem iuris sit, quia via consummari solet vel civitate tenus vel usque ad viam publicam vel usque ad flumen, in quo pontonibus traiciatur․ vel usque ad proprium aliud eiusdem domini prædium: quod si est, non videtur interrumpi servitus, quamvis inter eiusdem domini prædia flumen publicum intercedat.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
