Digesta Iustiniani 8.3.6.ult
inscriptio Paulus libro quinto decimo ad Plautium
D.8.3.6pr. veluti si figlinas haberet, in quibus ea vasa fierent, quibus fructus eius fundi exportarentur (sicut in quibusdam fit, ut amphoris vinum evehatur aut ut dolia fiant), vel tegulæ vel ad villam ædificandam․ sed si, ut vasa venirent, figlinæ exercerentur, usus fructus erit.
D.8.3.6.1 Item longe recedit ab usu fructu ius calcis coquendæ et lapidis eximendi et harenæ fodiendæ ædificandi eius gratia quod in fundo est, item silvæ cæduæ, ut pedamenta in vineas non desint․ quid ergo si prædiorum meliorem causam hæc faciant? non est dubitandum, quin servitutis sit: et hoc et Mæcianus probat in tantum, ut et talem servitutem constitui posse putet, ut tugurium mihi habere liceret in tuo, scilicet si habeam pascui servitutem aut pecoris appellendi, ut, si hiemps ingruerit, habeam quo me recipiam.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
