Digesta Iustiniani 8.3.34
inscriptio Papinianus libro septimo quæstionum
D.8.3.34pr. Unus ex sociis fundi communis permittendo ius esse ire agere nihil agit: et ideo si duo prædia, quæ mutuo serviebant, inter eosdem fuerint communicata, quoniam servitutes pro parte retineri placet, ab altero servitus alteri remitti non potest: quamvis enim unusquisque sociorum solus sit, cui servitus debetur, tamen quoniam non personæ, sed prædia deberent, neque adquiri libertas neque remitti servitus per partem poterit.
D.8.3.34.1 Si fons exaruerit, ex quo ductum aquæ habeo isque post constitutum tempus ad suas venas redierit, an aquæ ductus amissus erit, quæritur:
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
