Digesta Iustiniani 8.3.31
inscriptio Iulianus libro secundo ex Minicio
D.8.3.31 Tria prædia continua trium dominorum adiecta erant: imi prædii dominus ex summo fundo imo fundo servitutem aquæ quæsierat et per medium fundum domino concedente in suum agrum ducebat: postea idem summum fundum emit: deinde imum fundum, in quem aquam induxerat, vendidit․ quæsitum est, num imus fundus id ius aquæ amisisset, quia, cum utraque prædia eiusdem domini facta essent, ipsa sibi servire non potuissent․ negavit amisisse servitutem, quia prædium, per quod aqua ducebatur, alterius fuisset et quemadmodum servitus summo fundo, ut in imum fundum aqua veniret, imponi aliter non potuisset, quam ut per medium quoque fundum duceretur, sic eadem servitus eiusdem fundi amitti aliter non posset, nisi eodem tempore etiam per medium fundum aqua duci desisset aut omnium tria simul prædia unius domini facta essent.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
