Digesta Iustiniani 8.3.13
inscriptio Iavolenus libro decimo ex Cassio
D.8.3.13pr. Certo generi agrorum adquiri servitus potest, velut vineis, quod ea ad solum magis quam ad superficiem pertinet․ ideo sublatis vineis servitus manebit: sed si in contrahenda servitute aliud actum erit, doli mali exceptio erit necessaria.
D.8.3.13.1 Si totus ager itineri aut actui servit, dominus in eo agro nihil facere potest, quo servitus impediatur, quæ ita diffusa est, ut omnes glæbæ serviant, aut si iter actusve sine ulla determinatione legatus est: modo determinabitur et qua primum iter determinatum est, ea servitus constitit, ceteræ partes agri liberæ sunt: igitur arbiter dandus est, qui utroque casu viam determinare debet.
D.8.3.13.2 Latitudo actus itinerisque ea est, quæ demonstrata est: quod si nihil dictum est, hoc ab arbitro statuendum est․ in via aliud iuris est: nam si dicta latitudo non est, legitima debetur.
D.8.3.13.3 Si locus non adiecta latitudine nominatus est, per eum qualibet iri poterit: sin autem prætermissus est æque latitudine non adiecta, per totum fundum una poterit eligi via dumtaxat eius latitudinis, quæ lege comprehensa est: pro quo ipso, si dubitabitur, arbitri officium invocandum est.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
