Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Digesta Iustiniani 8.2.ult

DE SERVITUTIBUS PRÆDIORUM URBANORUM

inscriptio Scævola libro primo responsorum

D.8.2.41pr. Olympico habitationem et horreum, quod in ea domo erat, quoad viveret, legavit: iuxta eandem domum hortus et cenaculum, quod Olympico legatum non est, fuerunt: ad hortum autem et cenaculum semper per domum, cuius habitatio relicta erat, aditus fuit: quæsitum est, an Olympicus aditum præstare deberet․ respondi servitutem quidem non esse, sed heredem transire per domum ad ea quæ commemorata sunt posse, dum non noceat legatario.

D.8.2.41.1 Lucius Titius aperto pariete domus suæ, quatenus stillicidii rigor et tignorum protectus competebat, ianuam in publico aperuit: quæro, cum neque luminibus Publii Mævii vicini neque itineri vicini officeret neque stillicidium ne vicini domo cadat, an aliquam actionem Publius Mævius vicinus ad prohibendum haberet․ respondi secundum ea quæ proponerentur nullam habere.

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑