Digesta Iustiniani 8.2.33
inscriptio Paulus libro quinto epitomarum Alfeni digestorum
D.8.2.33 Eum debere columnam restituere, quæ onus vicinarum ædium ferebat, cuius essent ædes quæ servirent, non eum, qui imponere vellet․ nam cum in lege ædium ita scriptum esset: ‘paries oneri ferundo uti nunc est, ita sit’, satis aperte significari in perpetuum parietem esse debere: non enim hoc his verbis dici, ut in perpetuum idem paries æternus esset, quod ne fieri quidem posset, sed uti eiusdem modi paries in perpetuum esset qui onus sustineret: quemadmodum si quis alicui cavisset, ut servitutem præberet, qui onus suum sustineret, si ea res quæ servit et tuum onus ferret, perisset, alia in locum eius dari debeat.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
