Digesta Iustiniani 8.2.32
inscriptio Iulianus libro septimo digestorum
D.8.2.32pr. Si ædes meæ serviant ædibus Lucii Titii et ædibus Publii Mævii, ne altius ædificare mihi liceat, et a Titio precario petierim, ut altius tollerem, atque ita per statutum tempus ædificatum habuero, libertatem adversus Publium Mævium usucapiam: non enim una servitus Titio et Mævio debebatur, sed duæ․ argumentum rei præbet, quod, si alter ex his servitutem mihi remisisset, ab eo solo liberarer, alteri nihilo minus servitutem deberem.
D.8.2.32.1 Libertas servitutis usucapitur, si ædes possideantur: quare si is, qui altius ædificatum habebat, ante statutum tempus ædes possidere desiit, interpellata usucapio est․ is autem, qui postea easdem ædes possidere coeperit, integro statuto tempore libertatem usucapiet. natura enim servitutium ea est, ut possideri non possint, sed intellegatur possessionem earum habere, qui ædes possidet.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
