Digesta Iustiniani 8.2.17
inscriptio Ulpianus libro vicensimo nono ad Sabinum
D.8.2.17pr. Si arborem ponat, ut lumini officiat, æque dicendum erit contra impositam servitutem eum facere: nam et arbor efficit, quo minus cæli videri possit․ si tamen id quod ponitur lumen quidem nihil impediat, solem autem auferat, si quidem eo loci, quo gratum erat eum non esse, potest dici nihil contra servitutem facere: sin vero heliocamino vel solario, dicendum erit, quia umbram facit in loco, cui sol fuit necessarius, contra servitutem impositam fieri.
D.8.2.17.1 Per contrarium si deponat ædificium vel arboris ramos, quo facto locus opacus quondam coepit solis esse plenus, non facit contra servitutem: hanc enim debuit, ne luminibus officiat, nunc non luminibus officit, sed plus æquo lumen facit.
D.8.2.17.2 Interdum dici potest eum quoque, qui tollit ædificium vel deprimit, luminibus officere: si forte κατὰ ἀντανάκλασιν vel pressura quadam lumen in eas ædes devolvatur.
D.8.2.17.3 Hæc lex traditionis ‘stillicidia uti nunc sunt, ut ita sint’ hoc significat impositam vicinis necessitatem stillicidiorum excipiendorum, non illud, ut etiam emptor stillicidia suscipiat ædificiorum vicinorum: hoc igitur pollicetur venditor sibi quidem stillicidiorum servitutem deberi, se autem nulli debere.
D.8.2.17.4 Quæ de stillicidio scripta sunt, etiam in ceteris servitutibus accipienda sunt, si in contrarium nihil nominatim actum est.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
