Digesta Iustiniani 8.2.10
inscriptio Marcellus libro quarto digestorum
D.8.2.10 Gaurus Marcello: binas ædes habeo, alteras tibi lego, heres ædes alteras altius tollit et luminibus tuis officit: quid cum illo agere potes? et an interesse putes, suas ædes altius tollat an hereditarias? et de illo quæro, an per alienas ædes accessum heres ad eam rem quæ legatur præstare debet, sicut solet quæri, cum usus fructus loci legatus est, ad quem locum accedi nisi per alienum non potest․ Marcellus respondit: qui binas ædes habebat, si alteras legavit, non dubium est, quin heres alias possit altius tollendo obscurare lumina legatarum ædium: idem dicendum est, si alteri ædes, alteri aliarum usum fructum legaverit․ non autem semper simile est itineris argumentum, quia sine accessu nullum est fructus legatum, habitare autem potest et ædibus obscuratis․ ceterum usu fructu loci legato etiam accessus dandus est, quia et haustu relicto iter quoque ad hauriendum præstaretur․ sed ita officere luminibus et obscurare legatas ædes conceditur, ut non penitus lumen recludatur, sed tantum relinquatur, quantum sufficit habitantibus in usus diurni moderatione.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
