Digesta Iustiniani 8.1.9
inscriptio Celsus libro quinto digestorum
D.8.1.9 Si cui simplicius via per fundum cuiuspiam cedatur vel relinquatur, in infinito, videlicet per quamlibet eius partem, ire agere licebit, civiliter modo: nam quædam in sermone tacite excipiuntur․ non enim per villam ipsam nec per medias vineas ire agere sinendus est, cum id æque commode per alteram partem facere possit minore servientis fundi detrimento․ verum constitit, ut, qua primum viam direxisset, ea demum ire agere deberet nec amplius mutandæ eius potestatem haberet: sicuti Sabino quoque videbatur, qui argumento rivi utebatur, quem primo qualibet ducere licuisset, posteaquam ductus esset, transferre non liceret: quod et in via servandum esse verum est.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
