Digesta Iustiniani 8.1.15
inscriptio Pomponius libro trigensimo tertio ad Sabinum
D.8.1.15pr. Quotiens nec hominum nec prædiorum servitutes sunt, quia nihil vicinorum interest, non valet, veluti ne per fundum tuum eas aut ibi consistas: et ideo si mihi concedas ius tibi non esse fundo tuo uti frui, nihil agitur: aliter atque si concedas mihi ius tibi non esse in fundo tuo aquam quærere minuendæ aquæ meæ gratia.
D.8.1.15.1 Servitutium non ea natura est, ut aliquid faciat quis, veluti viridia tollat aut amoeniorem prospectum præstet, aut in hoc ut in suo pingat, sed ut aliquid patiatur aut non faciat.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
