Digesta Iustiniani 8.1.14
inscriptio Paulus libro quinto decimo ad Sabinum
D.8.1.14pr. Servitutes prædiorum rusticorum etiamsi corporibus accedunt, incorporales tamen sunt et ideo usu non capiuntur: vel ideo, quia tales sunt servitutes, ut non habeant certam continuamque possessionem: nemo enim tam perpetuo, tam continenter ire potest, ut nullo momento possessio eius interpellari videatur․ idem et in servitutibus prædiorum urbanorum observatur.
D.8.1.14.1 Servitus itineris ad sepulchrum privati iuris manet et ideo remitti domino fundi servientis potest: et adquiri etiam post religionem sepulchri hæc servitus potest.
D.8.1.14.2 Publico loco interveniente vel via publica haustus servitus imponi potest, aquæ ductus non potest: a principe autem peti solet, ut per viam publicam aquam ducere sine incommodo publico liceat․ sacri et religiosi loci interventus etiam itineris servitutem impedit, cum servitus per ea loca nulli deberi potest.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
