Digesta Iustiniani 7.9.5
inscriptio Ulpianus libro septuagensimo nono ad edictum
D.7.9.5pr. Huic stipulationi ‘dolum malum abesse afuturumque esse’ continetur: et cum in rem sit doli mali mentio concepta, omnium dolum comprehendere videtur successorum et adoptivi patris.
D.7.9.5.1 Sed si usus sine fructu legatus erit, adempta fructus causa satisdari iubet prætor: hoc merito, ut de solo usu, non etiam de fructu caveatur.
D.7.9.5.2 Ergo et si fructus sine usu optigerit, stipulatio locum habebit.
D.7.9.5.3 Et si habitatio vel operæ hominis vel cuius alterius animalis relictæ fuerint, stipulatio locum habebit, licet per omnia hæc usum fructum non imitantur.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
