Digesta Iustiniani 7.9.3
inscriptio Ulpianus libro septuagensimo nono ad edictum
D.7.9.3pr. Omnes autem casus continentur huic stipulationi, quibus usus fructus amittitur.
D.7.9.3.1 Desinere pertinere usum fructum accipiemus etiam si nec coeperit pertinere, quamvis legatus sit, et committetur nihilo minus stipulatio, quasi desinat pertinere, quod nec coepit.
D.7.9.3.2 Si usus fructus repetitus erit legato, quotiensque amissus fuerit (nisi utiliter fuerit cautum), committetur ista stipulatio: sed exceptione opus erit.
D.7.9.3.3 Sed et si quis usum fructum tibi legaverit et sub condicione ‘si liberos habueris’ proprietatem, amisso usu fructu committetur quidem stipulatio, sed exceptio locum habebit.
D.7.9.3.4 Si heres alienaverit proprietatem et postea amittatur usus fructus, an ex stipulatu agere possit, videamus․ et fortius dici potest ipso iure non committi stipulationem, quia neque heredi successoribusve eius restitui potest neque is cui potest, id est ad quem pervenit proprietas, pertinet ad stipulationem: sed is ad quem pervenit tempore quæsiti dominii sibi prospicere alia cautione debet: quod etsi non fecerit, nihilo minus in rem actione uti potest.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
