Digesta Iustiniani 7.8.22
inscriptio Pomponius libro quinto ad Quintum Mucium
D.7.8.22pr. Divus Hadrianus, cum quibusdam usus silvæ legatus esset, statuit fructum quoque eis legatum videri, quia nisi liceret legatariis cædere silvam et vendere, quemadmodum usufructuariis licet, nihil habituri essent ex eo legato.
D.7.8.22.1 Licet tam angustus est legatarius, cui domus usus legatus est, ut non possit occupare totius domus usum, tamen eis quæ vacabunt proprietarius non utetur, quia licebit usuario aliis et aliis temporibus tota domo uti, cum interdum domini quoque ædium, prout temporis condicio exigit, quibusdam utantur, quibusdam non utantur.
D.7.8.22.2 Usu legato si plus usus sit legatarius quam oportet, officio iudicis, qui iudicat quemadmodum utatur, quid continetur? ne aliter quam debet utatur.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
