Digesta Iustiniani 7.8.2.1
inscriptio Ulpianus libro septimo decimo ad Sabinum
D.7.8.2pr. Cui usus relictus est, uti potest, frui non potest․ et de singulis videndum.
D.7.8.2.1 Domus usus relictus est aut marito aut mulieri: si marito, potest illic habitare non solus, verum cum familia quoque sua․ an et cum libertis, fuit quæstionis, et Celsus scripsit, et cum libertis: posse hospitem quoque recipere, nam ita libro octavo decimo digestorum scripsit, quam sententiam et Tubero probat․ sed an etiam inquilinum recipere possit, apud Labeonem memini tractatum libro posteriorum, et ait Labeo eum, qui ipse habitat, inquilinum posse recipere: idem et hospites et libertos suos
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
