Digesta Iustiniani 7.8.17
inscriptio Africanus libro quinto quæstionum
D.7.8.17 Filio familias vel servo ædium usu legato et utile legatum esse existimo et eodem modo persecutionem eius competituram, quo competeret, si fructus quoque legatus esset․ itaque non minus absente quam præsente filio servove pater dominusve in his ædibus habitabit.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
