Digesta Iustiniani 7.8.16.1
inscriptio Pomponius libro quinto ad Sabinum
D.7.8.16pr. Si ita legatus esset usus fundi, ut instructus esset, earum rerum, quæ instrumento fundi essent, perinde ad legatarium usus pertinet, ac si nominatim ei earum rerum usus legatus fuisset.
D.7.8.16.1 Dominus proprietatis etiam invito usufructuario vel usuario fundum vel ædes per saltuarium vel insularium custodire potest: interest enim eius fines prædii tueri․ eaque omnia dicenda sunt, quolibet modo constitutus usus fructus vel usus fuerit.
D.7.8.16.2 Servo, cuius usum dumtaxat, non etiam fructum habemus, potest et a nobis quid donari vel etiam ex pecunia nostra negotiatum esse, ut quidquid eo modo adquisierit, in peculio nostro sit.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
