Digesta Iustiniani 7.8.10
inscriptio Ulpianus libro septimo decimo ad Sabinum
D.7.8.10pr. Si habitatio legetur, an perinde sit atque si usus, quæritur․ et effectu quidem idem pæne esse legatum usus et habitationis et Papinianus consensit libro octavo decimo quæstionum․ denique donare non poterit, sed eas personas recipiet, quas et usuarius: ad heredem tamen nec ipsa transit nec non utendo amittitur nec capitis deminutione.
D.7.8.10.1 Sed si χρῆσις sit relicta, an usus sit, videndum: et Papinianus libro septimo responsorum ait usum esse, non etiam fructum relictum.
D.7.8.10.2 Sed si sic relictus sit: ‘illi domus usus fructus habitandi causa’, utrum habitationem solam an vero et usum fructum habeat, videndum. et Proculus et Neratius putant solam habitationem legatam, quod est verum․ plane si dixisset testator ‘usum habitandi causa’, non dubitaremus, quin valeret.
D.7.8.10.3 Utrum autem unius anni sit habitatio an usque ad vitam, apud veteres quæsitum est: et Rutilius donec vivat habitationem competere ait, quam sententiam et Celsus probat libro octavo decimo digestorum.
D.7.8.10.4 Si usus fundi sit relictus, minus utique esse quam fructum longeque nemo dubitat․ sed quid in ea causa sit, videndum․ et Labeo ait habitare eum in fundo posse dominumque prohibiturum illo venire: sed colonum non prohibiturum nec familiam, scilicet eam, quæ agri colendi causa illic sit: ceterum si urbanam familiam illo mittat, qua ratione ipse prohibetur, et familiam prohibendam eiusdem rationis est․ idem Labeo ait et cella vinaria et olearia eum solum usurum, dominum vero invito eo non usurum.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
