Digesta Iustiniani 7.5.8
inscriptio Papinianus libro septimo decimo quæstionum
D.7.5.8 Tribus heredibus institutis usum fructum quindecim milium Titio legavit et duos ex heredibus iussit pro legatario satisdare: placebat utile esse cautionis quoque legatum nec refragari senatus consultum, quia cautio non impediretur, et esse alterum legatum velut certi, alterum incerti․ usus fructus itaque nomine partem pecuniæ petendam ab eo, qui satis accepit a coherede, incertique cum eodem agendum, si satis non dedisset․ eum vero, qui satis præstitit ac propter moram coheredis satis non accepit, neque fructus nomine interim teneri propter senatus consultum neque actione incerti, quia coheredi satisdedit․ illud etiam nobis placet legatarium cogendum promittere․ finito autem usu fructu si coheredes ex causa fideiussoria convenirentur, eos mandati non acturos: non enim suscepisse mandatum, sed voluntati paruisse: denique cautionis legato liberatos․ de illo nec diu tractandum fuit secundum legatum, id est cautionis, non heredum videri, sed eius, cui pecuniæ usus fructus relictus est cuique testator prospicere voluit et cuius interesse credidit fideiussores non suo periculo quærere.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
