Digesta Iustiniani 7.5.3
inscriptio Ulpianus libro octavo decimo ad Sabinum
D.7.5.3 Post quod omnium rerum usus fructus legari poterit․ an et nominum? Nerva negavit: sed est verius, quod Cassius et Proculus existimant, posse legari․ idem tamen Nerva ipsi quoque debitori posse usum fructum legari scribit et remittendas ei usuras.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
