Digesta Iustiniani 7.5.2
inscriptio Gaius libro septimo ad edictum provinciale
D.7.5.2pr. Sed de pecunia recte caveri oportet his, a quibus eius pecuniæ usus fructus legatus erit.
D.7.5.2.1 Quo senatus consulto non id effectum est, ut pecuniæ usus fructus proprie esset (nec enim naturalis ratio auctoritate senatus commutari potuit), sed remedio introducto coepit quasi usus fructus haberi.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
