Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Digesta Iustiniani 7.4.3.2

QUIBUS MODIS USUS FRUCTUS VEL USUS AMITTITUR

inscriptio Ulpianus libro septimo decimo ad Sabinum

D.7.4.3pr. Sicut in annos singulos usus fructus legari potest, ita et capitis minutione amissus legari potest, ut adiciatur: ‘quotiensque capite minutus erit, ei lego’, vel sic ‘quotiens amissus erit’: et tunc, si capitis minutione amittatur, repetitus videbitur․ unde tractatum est, si cui quamdiu vivat usus fructus legatus sit, an videatur repetitus, quotiens amissus est? quod et Mæcianus temptat: et puto repetitum videri․ quare si usque ad tempus sit legatus, ut puta usque ad decennium, idem erit dicendum.

D.7.4.3.1 Hæc autem repetitio, quæ fit post amissum capitis minutione usum fructum, quæritur an et ius adcrescendi secum salvum habeat: ut puta Titio et Mævio usus fructus legatus est et, si Titius capite minutus esset, eidem usum fructum legavit: quæsitum est, si Titius ex repetitione usum fructum haberet, an inter eos ius adcrescendi salvum esset․ et Papinianus libro septimo decimo quæstionum scribit salvum esse, perinde ac si alius esset Titio in usu fructu substitutus: hos enim tametsi non verbis, re tamen coniunctos videri.

D.7.4.3.2 Idem Papinianus quærit, si Titio et Mævio usu fructu legato in repetitione usus fructus non totum, sed partem Titio relegasset, an viderentur coniuncti․ et ait, si quidem Titius amiserit, totum socio adcrescere: quod si Mævius amisisset, non totum adcrescere, sed partem ad eum, partem ad proprietatem redire․ quæ sententia habet rationem: neque enim potest dici eo momento, quo quis amittit usum fructum et resumit, etiam ipsi quicquam ex usu fructu adcrescere: placet enim nobis ei qui amittit usum fructum ex eo quod amittit nihil adcrescere.

D.7.4.3.3 Morte quoque amitti usum fructum non recipit dubitationem, cum ius fruendi morte extinguatur, sicuti si quid aliud, quod personæ cohæret.

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑