Digesta Iustiniani 7.4.29
inscriptio Ulpianus libro septimo decimo ad Sabinum
D.7.4.29pr. Pomponius quærit, si fundum a me proprietarius conduxerit eumque fundum vendiderit Seio non deducto usu fructu, an usum fructum per emptorem retineam․ et ait, licet proprietarius mihi pensionem solverit, tamen usum fructum amitti, quia non meo nomine, sed suo fruitus est emptor: teneri plane mihi ex locato proprietarium, quanti mea interfuit id factum non esse․ quamquam si a me conductum usum fructum quis alii locaverit, retinetur usus fructus: sed si proprietarius eum locasset suo nomine, dicendum amitti: non enim meo nomine fruitur colonus.
D.7.4.29.1 Sed si emptum a me usum fructum proprietarius vendidisset, amitterem usum fructum, quærendum est․ et puto amitti, quoniam et hic non ut a me empto fruitur fundi emptor.
D.7.4.29.2 Idem Pomponius quærit, si legatum mihi usum fructum rogatus sim tibi restituere, an per te frui videar nec amittatur usus fructus․ et ait dubitare se de hac quæstione: sed est verius, quod Marcellus notat, nihil hanc rem fideicommissario nocere: suo enim nomine utilem actionem eum habiturum.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
