Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Digesta Iustiniani 7.4.10.1

QUIBUS MODIS USUS FRUCTUS VEL USUS AMITTITUR

inscriptio Ulpianus libro septimo decimo ad Sabinum

D.7.4.10pr. Quid tamen si fundus villæ fuit accessio? videamus, ne etiam fundi usus fructus extinguatur․ et idem dicendum est, ut non extinguatur.

D.7.4.10.1 Non tantum si ædes ad aream redactæ sint, usus fructus extinguitur, verum etiam si demolitis ædibus testator alias novas restituerit: plane si per partes reficiat, licet omnis nova facta sit, aliud erit nobis dicendum.

D.7.4.10.2 Agri vel loci usus fructus legatus, si fuerit inundatus, ut stagnum iam sit aut palus, procul dubio extinguetur.

D.7.4.10.3 Sed et si stagni usus fructus legetur et exaruerit sic, ut ager sit factus, mutata re usus fructus extinguitur.

D.7.4.10.4 Non tamen, si arvi usus fructus legetur et ibi vineæ sint positæ vel contra, puto extingui․ certe silvæ usu fructu legato si silva cæsa illic sationes fuerint factæ, sine dubio usus fructus extinguitur.

D.7.4.10.5 Si massæ usus fructus legetur et ex ea vasa sint facta vel contra, Cassius apud Urseium scribit interire usum fructum: quam sententiam puto veram.

D.7.4.10.6 Proinde et ornamentum dissolutum aut transfiguratum extinguit usum fructum.

D.7.4.10.7 In navis quoque usu fructu Sabinus scribit, si quidem per partes refecta sit, usum fructum non interire: si autem dissoluta sit, licet isdem tabulis nulla præterea adiecta restaurata sit, usum fructum extinctum: quam sententiam puto veriorem․ nam et si domus fuerit restituta, usus fructus extinguitur.

D.7.4.10.8 Quadrigæ usu fructu legato si unus ex equis decesserit, an extinguatur usus fructus quæritur․ ego puto multum interesse, equorum an quadrigæ usus fructus sit legatus: nam si equorum, supererit in residuis, si quadrigæ, non remanebit, quoniam quadriga esse desiit:

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑