Digesta Iustiniani 7.1.70
inscriptio Ulpianus libro septimo decimo ad Sabinum
D.7.1.70pr. Quid ergo si non faciat nec suppleat? teneri eum proprietario Gaius Cassius scribit libro decimo iuris civilis.
D.7.1.70.1 Interim tamen, quamdiu summittantur et suppleantur capita quæ demortua sunt, cuius sit fetus quæritur․ et Iulianus libro tricensimo quinto digestorum scribit pendere eorum dominium, ut, si summittantur, sint proprietarii, si non summittantur, fructuarii: quæ sententia vera est.
D.7.1.70.2 Secundum quæ si decesserit fetus, periculum erit fructuarii, non proprietarii et necesse habebit alios fetus summittere․ unde Gaius Cassius libro octavo scribit carnem fetus demortui ad fructuarium pertinere.
D.7.1.70.3 Sed quod dicitur debere eum summittere, totiens verum est, quotiens gregis vel armenti vel equitii, id est universitatis usus fructus legatus est: ceterum si singulorum capitum, nihil supplebit.
D.7.1.70.4 Item si forte eo tempore, quo fetus editi sunt, nihil fuit quod summitti deberet, nunc est post editionem: utrum ex his quæ edentur summittere debebit, an ex his quæ edita sunt, videndum est․ puto autem verius ea, quæ pleno grege edita sunt, ad fructuarium pertinere, sed posteriorem gregis casum nocere debere fructuario.
D.7.1.70.5 Summittere autem facti est et Iulianus proprie dicit dispertire et dividere et divisionem quandam facere: quod dominium erit summissorum proprietarii.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
