Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Digesta Iustiniani 7.1.7

DE USU FRUCTU ET QUEMADMODUM QUIS UTATUR FRUATUR

inscriptio Ulpianus libro septimo decimo ad Sabinum

D.7.1.7pr. Usu fructu legato omnis fructus rei ad fructuarium pertinet․ et aut rei soli aut rei mobilis usus fructus legatur.

D.7.1.7.1 Rei soli, ut puta ædium, usu fructu legato quicumque reditus est, ad usufructuarium pertinet quæque obventiones sunt ex ædificiis, ex areis et ceteris, quæcumque ædium sunt․ unde etiam mitti eum in possessionem vicinarum ædium causa damni infecti placuit, et iure dominii possessurum eas ædes, si perseveretur non caveri, nec quicquam amittere finito usu fructu․ hac ratione Labeo scribit nec ædificium licere domino te invito altius tollere, sicut nec areæ usu fructu legato potest in area ædificium poni: quam sententiam puto veram.

D.7.1.7.2 Quoniam igitur omnis fructus rei ad eum pertinet, reficere quoque eum ad ædes per arbitrum cogi Celsus scribit Celsus libro octavo decimo digestorum, hactenus tamen, ut sarta tecta habeat: si qua tamen vetustate corruissent, neutrum cogi reficere, sed si heres refecerit, passurum fructuarium uti․ unde Celsus de modo sarta tecta habendi quærit, si quæ vetustate corruerunt reficere non cogitur: modica igitur refectio ad eum pertinet, quoniam et alia onera adgnoscit usu fructu legato: ut puta stipendium vel tributum vel salarium vel alimenta ab ea re relicta․ et ita Marcellus libro tertio decimo scribit.

D.7.1.7.3 Cassius quoque scribit libro octavo iuris civilis fructuarium per arbitrum cogi reficere, quemadmodum adserere cogitur arbores: et Aristo notat hæc vera esse․ Neratius autem libro quarto membranarum ait non posse fructuarium prohiberi, quo minus reficiat, quia nec arare prohiberi potest aut colere: nec solum necessarias refectiones facturum, sed etiam voluptatis causa (ut tectoria et pavimenta et similia) facere, neque autem ampliare nec utile detrahere posse,

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑