Digesta Iustiniani 7.1.6
inscriptio Gaius libro septimo ad edictum provinciale
D.7.1.6pr. Usus fructus pluribus modis constituitur: ut ecce, si legatus fuerit. sed et proprietas deducto usu fructu legari potest, ut apud heredem maneat usus fructus.
D.7.1.6.1 Constituitur adhuc usus fructus et in iudicio familiæ erciscundæ et communi dividundo, si iudex alii proprietatem adiudicaverit, alii usum fructum.
D.7.1.6.2 Adquiritur autem nobis usus fructus non solum per nosmet ipsos, sed etiam per eas quoque personas, quas iuri nostro subiectas habemus.
D.7.1.6.3 Nihil autem vetat servo meo herede instituto legari proprietatem deducto usu fructu.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
