Digesta Iustiniani 7.1.58
inscriptio Scævola libro tertio responsorum
D.7.1.58pr. Defuncta fructuaria mense Decembri iam omnibus fructibus, qui in his agris nascuntur, mense Octobri per colonos sublatis quæsitum est, utrum pensio heredi fructuariæ solvi deberet, quamvis fructuaria ante kalendas Martias, quibus pensiones inferri debeant, decesserit, an dividi debeat inter heredem fructuariæ et rem publicam, cui proprietas legata est․ respondi rem publicam quidem cum colono nullam actionem habere, fructuariæ vero heredem sua die secundum ea quæ proponerentur integram pensionem percepturum.
D.7.1.58.1 ‘Sempronio do lego ex redactu fructuum holeris et porrinæ, quæ habeo in agro Farrariorum, partem sextam’․ quæritur, an his verbis usus fructus legatus videatur․ respondi non usum fructum, sed ex eo quod redactum esset partem legatam.
D.7.1.58.2 Item quæsitum est, si usus fructus non esset, an quotannis partem sextam redactam legaverit․ respondi quotannis videri relictum, nisi contrarium specialiter ab herede adprobetur.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
