Digesta Iustiniani 7.1.42
inscriptio Florentinus libro undecimo institutionum
D.7.1.42pr. Si alii usus, alii fructus eiusdem rei legetur, id percipiet fructuarius, quod usuario supererit: nec minus et ipse fruendi causa et usum habebit.
D.7.1.42.1 Rerum an æstimationis usus fructus tibi legetur, interest: nam si quidem rerum legetur, deducto eo, quod præterea tibi legatum est, ex reliquis bonis usum fructum feres: sin autem æstimationis usus fructus legatus est, id quoque æstimabitur, quod præterea tibi legatum est․ nam sæpius idem legando non ampliat testator legatum: re autem legata etiam æstimationem eius legando ampliare legatum possumus.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
