Digesta Iustiniani 7.1.36
inscriptio Africanus libro quinto quæstionum
D.7.1.36pr. Qui usum fructum areæ legaverat, insulam ibi ædificavit: ea vivo eo decidit vel deusta est: usum fructum deberi existimavit․ contra autem non idem iuris esse, si insulæ usu fructu legato area, deinde insula facta sit․ idemque esse, et si scyphorum usus fructus legatus sit, deinde massa facta et iterum scyphi: licet enim pristina qualitas scyphorum restituta sit, non tamen illos esse, quorum usus fructus legatus sit.
D.7.1.36.1 Stipulatus sum de Titio fundum Cornelianum detracto usu fructu: Titius decessit: quæsitum est, quid mihi heredem eius præstare oportet․ respondit referre, qua mente usus fructus exceptus sit: nam si quidem hoc actum est, ut in cuiuslibet persona usus fructus constitueretur, solam proprietatem heredem debiturum: sin autem id actum sit, ut promissori dumtaxat usus fructus reciperetur, plenam proprietatem heredem eius debiturum․ hoc ita se habere manifestius in causa legatorum apparere: etenim si heres, a quo detracto usu fructu proprietas legata sit, priusquam ex testamento ageretur, decesserit, minus dubitandum, quin heres eius plenam proprietatem sit debiturus․ idemque et si sub condicione similiter legatum sit et pendente condicione heres decessit.
D.7.1.36.2 Usus fructus servi Titio legatus est: cum per heredem staret, quo minus præstaretur, servus mortuus est: aliud dici non posse ait, quam in id obligatum esse heredem, quanti legatarii intersit moram factam non esse, ut scilicet ex eo tempore in diem, in quo servus sit mortuus, usus fructus æstimetur․ cui illud quoque consequens esse, ut, si ipse Titius moriatur, similiter ex eo tempore, quo mora sit facta, in diem mortis æstimatio usus fructus heredi eius præstaretur.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
