Digesta Iustiniani 7.1.34
inscriptio Iulianus libro trigensimo quinto digestorum
D.7.1.34pr. Quotiens duobus usus fructus legatur ita, ut alternis annis utantur fruantur, si quidem ita legatus fuerit ‘Titio et Mævio’, potest dici priori Titio, deinde Mævio legatum datum․ si vero duo eiusdem nominis fuerint et ita scriptum fuerit ‘Titiis usum fructum alternis annis do’: nisi consenserint, uter eorum prior utatur․ invicem sibi impedient․ quod si Titius eo anno, quo frueretur, proprietatem accepisset, interim legatum non habebit, sed ad Mævium alternis annis usus fructus pertinebit: et si Titius proprietatem alienasset, habebit eum usum fructum, quia et si sub condicione usus fructus mihi legatus fuerit et interim proprietatem ab herede accepero, pendente autem condicione eandem alienavero, ad legatum admittar.
D.7.1.34.1 Si colono tuo usum fructum fundi legaveris, usum fructum vindicabit et cum herede tuo aget ex conducto et consequetur, ut neque mercedes præstet et impensas, quas in culturam fecerat, recipiat.
D.7.1.34.2 Universorum bonorum an singularum rerum usus fructus legetur, hactenus interesse puto, quod, si ædes incensæ fuerint, usus fructus specialiter ædium legatus peti non potest, bonorum autem usu fructu legato areæ usus fructus peti poterit: quoniam qui bonorum suorum usum fructum legat, non solum eorum, quæ in specie sunt, sed et substantiæ omnis usum fructum legare videtur: in substantia autem bonorum etiam area est.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
