Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Digesta Iustiniani 7.1.3.2

DE USU FRUCTU ET QUEMADMODUM QUIS UTATUR FRUATUR

inscriptio Gaius libro secundo rerum cottidianorum vel aureorum

D.7.1.3pr. Omnium prædiorum iure legati potest constitui usus fructus, ut heres iubeatur dare alicui usum fructum․ dare autem intellegitur, si induxerit in fundum legatarium eumve patiatur uti frui․ et sine testamento autem si quis velit usum fructum constituere, pactionibus et stipulationibus id efficere potest.

D.7.1.3.1 Constitit autem usus fructus non tantum in fundo et ædibus, verum etiam in servis et iumentis ceterisque rebus.

D.7.1.3.2 Ne tamen in universum inutiles essent proprietates semper abscedente usu fructu, placuit certis modis extingui usum fructum et ad proprietatem reverti.

D.7.1.3.3 Quibus autem modis usus fructus et constitit et finitur, isdem modis etiam nudus usus solet et constitui et finiri.

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑