Digesta Iustiniani 7.1.27
inscriptio Ulpianus libro octavo decimo ad Sabinum
D.7.1.27pr. Si pendentes fructus iam maturos reliquisset testator, fructuarius eos feret, si die legati cedente adhuc pendentes deprehendisset: nam et stantes fructus ad fructuarium pertinent.
D.7.1.27.1 Si dominus solitus fuit tabernis ad merces suas uti vel ad negotiationem, utique permittetur fructuario locare eas et ad alias merces, et illud solum observandum, ne vel abutatur usufructuarius vel contumeliose iniurioseve utatur usu fructu.
D.7.1.27.2 Si servi usus fructus legatus est, cuius testator quasi ministerio vacuo utebatur, si eum disciplinis vel arte instituerit usufructuarius, arte eius vel peritia utetur.
D.7.1.27.3 Si quid cloacarii nomine debeatur vel si quid ob formam aquæ ductus, quæ per agrum transit, pendatur, ad onus fructuarii pertinebit: sed et si quid ad collationem viæ, puto hoc quoque fructuarium subiturum: ergo et quod ob transitum exercitus confertur ex fructibus: sed et si quid municipio, nam solent possessores certam partem fructuum municipio viliori pretio addicere: solent et fisco fusiones præstare), hæc onera ad fructuarium pertinebunt.
D.7.1.27.4 Si qua servitus imposita est fundo, necesse habebit fructuarius sustinere: unde et si per stipulationem servitus debeatur, idem puto dicendum.
D.7.1.27.5 Sed et si servus sub poena emptus sit interdictis certis quibusdam, an si usus fructus eius fuerit legatus, observare hæc fructuarius debeat ? et puto debere eum observare: alioquin non boni viri arbitratu utitur et fruitur.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
