Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Digesta Iustiniani 7.1.17

DE USU FRUCTU ET QUEMADMODUM QUIS UTATUR FRUATUR

inscriptio Ulpianus libro octavo decimo ad Sabinum

D.7.1.17pr. Locum autem religiosum facere potest consentiente usufructuario: et hoc verum est favore religionis․ sed interdum et solus proprietatis dominus locum religiosum facere potest: finge enim eum testatorem inferre, cum non esset tam opportune, ubi sepeliretur.

D.7.1.17.1 Ex eo, ne deteriorem condicionem fructuarii faciat proprietarius, solet quæri, an servum dominus coercere possit․ et Aristo apud Cassium notat plenissimam eum coercitionem habere, si modo sine dolo malo faciat: quamvis usufructuarius nec contrariis quidem ministeriis aut inusitatis artificium eius corrumpere possit nec servum cicatricibus deformare.

D.7.1.17.2 Proprietarius autem et servum noxæ dedere poterit, si hoc sine dolo malo faciat, quoniam noxæ deditio iure non peremit usum fructum, non magis quam usucapio proprietatis, quæ post constitutum usum fructum contingit․ debebit plane denegari usus fructus persecutio, si ei qui noxæ accepit litis æstimatio non offeratur a fructuario.

D.7.1.17.3 Si quis servum occiderit, utilem actionem exemplo Aquiliæ fructuario dandam numquam dubitavi.

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑