Digesta Iustiniani 7.1.15
inscriptio Ulpianus libro octavo decimo ad Sabinum
D.7.1.15pr. Sed si quid inædificaverit, postea eum neque tollere hoc neque refigere posse: refixa plane posse vindicare.
D.7.1.15.1 Mancipiorum quoque usus fructus legato non debet abuti, sed secundum condicionem eorum uti: nam si librarium rus mittat et qualum et calcem portare cogat, histrionem balniatorem faciat, vel de symphonia atriensem, vel de palæstra stercorandis latrinis præponat, abuti videbitur proprietate.
D.7.1.15.2 Sufficienter autem alere et vestire debet secundum ordinem et dignitatem mancipiorum.
D.7.1.15.3 Et generaliter Labeo ait in omnibus rebus mobilibus modum eum tenere debere, ne sua feritate vel sævitia ea corrumpat: alioquin etiam lege Aquilia eum conveniri.
D.7.1.15.4 Et si vestimentorum usus fructus legatus sit non sic, ut quantitatis usus fructus legetur, dicendum est ita uti eum debere, ne abutatur: nec tamen locaturum, quia vir bonus ita non uteretur.
D.7.1.15.5 Proinde etsi scænicæ vestis usus fructus legetur vel aulæi vel alterius apparatus, alibi quam in scæna non utetur, sed an et locare possit, videndum est: et puto locaturum, et licet testator commodare, non locare fuerit solitus, tamen ipsum fructuarium locaturum tam scænicam quam funebrem vestem.
D.7.1.15.6 Proprietatis dominus non debebit impedire fructuarium ita utentem, ne deteriorem eius condicionem faciat․ de quibusdam plane dubitatur, si eum uti prohibeat, an iure id faciat: ut puta doleis, si forte fundi usus fructus sit legatus, et putant quidam, etsi defossa sint, uti prohibendum: idem et in seriis et in cuppis et in cadis et amphoris putant: idem et in specularibus, si domus usus fructus legetur․ sed ego puto, nisi sit contraria voluntas, etiam instrumentum fundi vel domus contineri.
D.7.1.15.7 Sed nec servitutem imponere fundo potest proprietarius nec amittere servitutem: adquirere plane servitutem eum posse etiam invito fructuario Iulianus scripsit․ quibus consequenter fructuarius quidem adquirere fundo servitutem non potest, retinere autem potest: et si forte fuerint non utente fructuario amissæ, hoc quoque nomine tenebitur․ proprietatis dominus ne quidem consentiente fructuario servitutem imponere potest,
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
