Digesta Iustiniani 7.1.13.5
inscriptio Ulpianus libro octavo decimo ad Sabinum
D.7.1.13pr. Si cuius rei usus fructus legatus erit, dominus potest in ea re satisdationem desiderare, ut officio iudicis hoc fiat: nam sicuti debet fructuarius uti frui, ita et proprietatis dominus securus esse debet de proprietate․ hæc autem ad omnem usum fructum pertinere Iulianus libro trigensimo octavo digestorum probat․ si usus fructus legatus sit, non prius dandam actionem usufructuario, quam satisdederit se boni viri arbitratu usurum fruiturum: sed et si plures sint, a quibus usus fructus relictus est, singulis satisdari oportet.
D.7.1.13.1 Cum igitur de usu fructu agitur, non solum quod factum est arbitratur, sed etiam in futurum quemadmodum uti frui debet.
D.7.1.13.2 De præteritis autem damnis fructuarius etiam lege Aquilia tenetur et interdicto quod vi aut clam, ut Iulianus ait: nam fructuarium quoque teneri his actionibus nec non furti certum est, sicut quemlibet alium, qui in aliena re tale quid commiserit․ denique consultus, quo bonum fuit actionem polliceri prætorem, cum competat legis Aquiliæ actio, respondit, quia sunt casus, quibus cessat Aquiliæ actio, ideo iudicem dari, ut eius arbitratu utatur: nam qui agrum non proscindit, qui vites non subserit, item aquarum ductus conrumpi patitur, lege Aquilia non tenetur․ eadem et in usuario dicenda sunt.
D.7.1.13.3 Sed si inter duos fructuarios sit controversia, Iulianus libro trigensimo octavo digestorum scribit æquissimum esse quasi communi dividundo iudicium dari vel stipulatione inter se eos cavere, qualiter fruantur: cur enim, inquit Iulianus, ad arma et rixam procedere patiatur prætor, quos potest iurisdictione sua componere? quam sententiam Celsus quoque libro vicensimo digestorum probat, et ego puto veram.
D.7.1.13.4 Fructuarius causam proprietatis deteriorem facere non debet, meliorem facere potest․ et aut fundi est usus fructus legatus, et non debet neque arbores frugiferas excidere neque villam diruere nec quicquam facere in perniciem proprietatis․ et si forte voluptarium fuit prædium, virdiaria vel gestationes vel deambulationes arboribus infructuosis opacas atque amoenas habens, non debebit deicere, ut forte hortos olitorios faciat vel aliud quid, quod ad reditum spectat.
D.7.1.13.5 Inde est quæsitum, an lapidicinas vel cretifodinas vel harenifodinas ipse instituere possit: et ego puto etiam ipsum instituere posse, si non agri partem necessariam huic rei occupaturus est․ proinde venas quoque lapidicinarum et huiusmodi metallorum inquirere poterit: ergo et auri et argenti et sulpuris et æris et ferri et ceterorum fodinas vel quas pater familias instituit exercere poterit vel ipse instituere, si nihil agriculturæ nocebit․ et si forte in hoc quod instituit plus reditus sit quam in vineis vel arbustis vel olivetis quæ fuerunt, forsitan etiam hæc deicere poterit, si quidem ei permittitur meliorare proprietatem.
D.7.1.13.6 Si tamen quæ instituit usufructuarius aut cælum corrumpant agri aut magnum apparatum sint desideratura opificum forte vel legulorum, quæ non potest sustinere proprietarius, non videbitur viri boni arbitratu frui: sed nec ædificium quidem positurum in fundo, nisi quod ad fructum percipiendum necessarium sit.
D.7.1.13.7 Sed si ædium usus fructus legatus sit, Nerva filius et lumina immittere eum posse ait: sed et colores et picturas et marmora poterit et sigilla et si quid ad domus ornatum․ sed neque diætas transformare vel coniungere aut separare ei permittetur, vel aditus posticasve vertere, vel refugia aperire, vel atrium mutare, vel virdiaria ad alium modum convertere: excolere enim quod invenit potest qualitate ædium non immutata․ item Nerva eum, cui ædium usus fructus legatus sit, altius tollere non posse, quamvis lumina non obscurentur, quia tectum magis turbatur: quod Labeo etiam in proprietatis domino scribit․ idem Nerva nec obstruere eum posse.
D.7.1.13.8 Item si domus usus fructus legatus sit, meritoria illic facere fructuarius non debet nec per cenacula dividere domum: atquin locare potest, sed oportebit quasi domum locare․ nec balineum ibi faciendum est․ quod autem dicit meritoria non facturum, ita accipe quæ volgo deversoria vel fullonica appellant․ ego quidem, et si balineum sit in domo usibus dominicis solitum vacare in intima parte domus vel inter diætas amoenas, non recte nec ex boni viri arbitratu facturum, si id locare coeperit, ut publice lavet, non magis quam si domum ad stationem iumentorum locaverit, aut si stabulum quod erat domus iumentis et carruchis vacans, pistrino locaverit,
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
