Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Digesta Iustiniani 6.2.9

DE PUBLICIANA IN REM ACTIONE

inscriptio Ulpianus libro sexto decimo ad edictum

D.6.2.9pr. Sive autem emptori res tradita est sive heredi emptoris, Publiciana competit actio.

D.6.2.9.1 Si quis rem apud se depositam vel sibi commodatam emerit vel pignori sibi datam, pro tradita erit accipienda, si post emptionem apud eum remansit.

D.6.2.9.2 Sed et si præcessit traditio emptionem, idem erit dicendum.

D.6.2.9.3 Item si hereditatem emero et traditam mihi rem hereditariam petere velim, Neratius scribit esse Publicianam.

D.6.2.9.4 Si duobus quis separatim vendiderit bona fide ementibus, videamus, quis magis Publiciana uti possit, utrum is cui priori res tradita est an is qui tantum emit․ et Iulianus libro septimo digestorum scripsit, ut, si quidem ab eodem non domino emerint, potior sit cui priori res tradita est, quod si a diversis non dominis, melior causa sit possidentis quam petentis․ quæ sententia vera est.

D.6.2.9.5 Hæc actio in his quæ usucapi non possunt, puta furtivis vel in servo fugitivo, locum non habet.

D.6.2.9.6 Si servus hereditarius ante aditam hereditatem aliquam rem emerit et traditam sibi possessionem amiserit, recte heres Publiciana utitur, quasi ipse possedisset․ municipes quoque, quorum servo res tradita est, in eadem erunt condicione,

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑