Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Digesta Iustiniani 6.2.7.1

DE PUBLICIANA IN REM ACTIONE

inscriptio Ulpianus libro sexto decimo ad edictum

D.6.2.7pr. Sed et si res adiudicata sit, Publiciana actio competit.

D.6.2.7.1 Si lis fuerit æstimata, similis est venditioni: et ait Iulianus libro vicensimo secundo digestorum, si optulit reus æstimationem litis, Publicianam competere.

D.6.2.7.2 Marcellus libro septimo decimo digestorum scribit eum, qui a furioso ignorans eum furere emit, posse usucapere: ergo et Publicianam habebit.

D.6.2.7.3 Sed et si quis ex lucrativis causis rem accepit, habet Publicianam, quæ etiam adversus donatorem competit: est enim iustus possessor et petitor, qui liberalitatem accepit.

D.6.2.7.4 Si a minore quis emerit ignorans eum minorem esse, habet Publicianam.

D.6.2.7.5 Sed et si permutatio facta sit, eadem actio competit.

D.6.2.7.6 Publiciana actio ad instar proprietatis, non ad instar possessionis respicit.

D.6.2.7.7 Si petenti mihi rem iusiurandum detuleris egoque iuravero rem meam esse, competit Publiciana mihi, sed adversus te dumtaxat: ei enim soli nocere debet iusiurandum, qui detulit․ sed si possessori delatum erit iusiurandum et iuraverit rem petitoris non esse, adversus eum solum petentem exceptione utetur, non ut et habeat actionem.

D.6.2.7.8 In Publiciana actione omnia eadem erunt, quæ et in rei vindicatione diximus.

D.6.2.7.9 Hæc actio et heredi et honorariis successoribus competit.

D.6.2.7.10 Si ego non emero, sed servus meus, habebo Publicianam․ idem est et si procurator meus vel tutor vel curator vel quis alius negotium meum gerens emerit.

D.6.2.7.11 Prætor ait: ‘qui bona fide emit.’ non igitur omnis emptio proderit, sed ea, quæ bonam fidem habet: proinde hoc sufficit me bonæ fidei emptorem fuisse, quamvis non a domino emerim, licet ille callido consilio vendiderit: neque enim dolus venditoris mihi nocebit.

D.6.2.7.12 In hac actione non oberit mihi, si successor sum et dolo feci, cum is, in cuius locum successi, bona fide emisset: nec proderit, si dolo careo, cum emptor, cui successi, dolo fecisset.

D.6.2.7.13 Sed enim si servus meus emit, dolus eius erit spectandus, non meus, vel contra.

D.6.2.7.14 Publiciana tempus emptionis continet, et ideo neque quod ante emptionem neque quod postea dolo malo factum est in hac actione deduci Pomponio videtur.

D.6.2.7.15 Bonam autem fidem solius emptoris continet.

D.6.2.7.16 Ut igitur Publiciana competat, hæc debent concurrere, ut et bona fide quis emerit et ei res empta eo nomine sit tradita: ceterum ante traditionem, quamvis bonæ fidei quis emptor sit, experiri Publiciana non poterit.

D.6.2.7.17 Iulianus libro septimo digestorum scripsit traditionem rei emptæ oportere bona fide fieri: ideoque si sciens alienam possessionem adprehendit, Publiciana eum experiri non posse, quia usucapere non poterit․ nec quisquam putet hoc nos existimare sufficere initio traditionis ignorasse rem alienam, uti quis possit Publiciana experiri, sed oportere et tunc bona fide emptorem esse.

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑