Digesta Iustiniani 6.2.3
inscriptio Ulpianus libro sexto decimo ad edictum
D.6.2.3pr. Sunt et aliæ pleræque.
D.6.2.3.1 Ait prætor: ‘ex iusta causa petet.’ qui igitur iustam causam traditionis habet, utitur Publiciana: et non solum emptori bonæ fidei competit Publiciana, sed et aliis, ut puta ei cui dotis nomine tradita res est necdum usucapta: est enim iustissima causa, sive æstimata res in dotem data sit sive non․ item si res ex causa iudicati sit tradita
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
