Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Digesta Iustiniani 6.2.14

DE PUBLICIANA IN REM ACTIONE

inscriptio Ulpianus libro sexto decimo ad edictum

D.6.2.14 Papinianus libro sexto quæstionum scribit: si quis prohibuit vel denuntiavit ex causa venditionis tradi rem, quæ ipsius voluntate a procuratore fuerat distracta, et is nihilo minus tradiderit, emptorem tuebitur prætor, sive possideat sive petat rem․ sed quod iudicio empti procurator emptori præstiterit, contrario iudicio mandati consequetur: potest enim fieri, ut emptori res auferatur ab eo, qui venire mandavit, quia per ignorantiam non est usus exceptione, quam debuit opponere, veluti: ‘si non auctor meus ex voluntate tua vendidit’.

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑