Digesta Iustiniani 6.2.13.1
inscriptio Gaius libro septimo ad edictum provinciale
D.6.2.13pr. Quæcumque sunt iustæ causæ adquirendarum rerum, si ex his causis nacti res amiserimus, dabitur nobis earum rerum persequendarum gratia hæc actio.
D.6.2.13.1 Interdum quibusdam nec ex iustis possessionibus competit Publicianum iudicium: namque pigneraticiæ et precariæ possessiones iustæ sunt, sed ex his non solet competere tale iudicium, illa scilicet ratione, quia neque creditor neque is qui precario rogavit eo animo nanciscitur possessionem, ut credat se dominum esse.
D.6.2.13.2 Qui a pupillo emit, probare debet tutore auctore lege non prohibente se emisse․ sed et si deceptus falso tutore auctore emerit, bona fide emisse videtur.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
