Digesta Iustiniani 6.2.12
inscriptio Paulus libro nono decimo ad edictum
D.6.2.12pr. Cum sponsus sponsæ servum donasset eumque in dotem accepisset ante usucapionem, rescriptum est a divo Pio divortio facto restituendum esse servum: nam valuisse donationem inter sponsum et sponsam. dabitur ergo et possidenti exceptio et amissa possessione Publiciana, sive extraneus sive donator possideat.
D.6.2.12.1 Is cui ex Trebelliano hereditas restituta est, etiamsi non fuerit nactus possessionem, uti potest Publiciana.
D.6.2.12.2 In vectigalibus et in aliis prædiis, quæ usucapi non possunt, Publiciana competit, si forte bona fide mihi tradita est.
D.6.2.12.3 Idem est et si superficiariam insulam a non domino bona fide emero.
D.6.2.12.4 Si res talis sit, ut eam lex aut constitutio alienari prohibeat, eo casu Publiciana non competit, quia his casibus neminem prætor tuetur, ne contra leges faciat.
D.6.2.12.5 Publiciana actione etiam de infante servo nondum anniculo uti possumus.
D.6.2.12.6 Si pro parte quis rem petere vult, Publiciana actione uti potest.
D.6.2.12.7 Sed etiam is, qui momento possedit, recte hac actione experiretur.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
