Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Digesta Iustiniani 6.2.11

DE PUBLICIANA IN REM ACTIONE

inscriptio Ulpianus libro sexto decimo ad edictum

D.6.2.11pr. Si ego emi et mea voluntate alii res sit tradita, imperator Severus rescripsit Publicianam illi dandam.

D.6.2.11.1 Si de usu fructu agatur tradito, Publiciana datur: itemque servitutibus urbanorum prædiorum per traditionem constitutis vel per patientiam (forte si per domum quis suam passus est aquæ ductum transduci): item rusticorum, nam et hic traditionem et patientiam tuendam constat.

D.6.2.11.2 Partus ancillæ furtivæ, qui apud bonæ fidei emptorem conceptus est, per hanc actionem petendus est, etiamsi ab eo qui emit possessus non est․ sed heres furis hanc actionem non habet, quia vitiorum defuncti successor est.

D.6.2.11.3 Interdum tamen, licet furtiva mater distracta non sit, sed donata ignoranti mihi et apud me conceperit et pepererit, competit mihi in partu Publiciana, ut Iulianus ait, si modo eo tempore, quo experiar, furtivam matrem ignorem.

D.6.2.11.4 Idem Iulianus generaliter dicit, ex qua causa matrem usucapere possem, si furtiva non esset, ex ea causa partum me usucapere, si furtivam esse matrem ignorabam: ex omnibus igitur causis Publicianam habebo.

D.6.2.11.5 Idem est et si ex partu partus est et si non natus, sed post mortem matris exsecto ventre eius extractus est, ut et Pomponius libro quadragensimo scripsit.

D.6.2.11.6 Idem ait ædibus emptis, si fuerint dirutæ, ea quæ ædificio accesserunt huiusmodi actione petenda.

D.6.2.11.7 Quod tamen per alluvionem fundo accessit, simile fit ei cui accedit: et ideo si ipse fundus Publiciana peti non potest, non hoc petetur, si autem potest, et ad partem, quæ per alluvionem accessit: et ita Pomponius scribit.

D.6.2.11.8 Idem adicit et si statuæ emptæ partes recisæ petantur, similem actionem proficere.

D.6.2.11.9 Idem scribit, si aream emero et insulam in ea ædificavero, recte me Publiciana usurum.

D.6.2.11.10 Item, inquit, si insulam emi et ad aream ea pervenit, æque potero uti Publiciana.

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑