Digesta Iustiniani 6.1.79
inscriptio Labeo libro sexto pithanon a Paulo epitomarum
D.6.1.79 Si hominem a me petieris et is post litem contestatam mortuus sit, fructus quoad is vixerit æstimari oportet․ Paulus ․ Ita id verum esse puto, si non prius is homo in eam valetudinem inciderit, propter quam operæ eius inutiles factæ sunt: nam ne si vixisset quidem in ea valetudine, fructus eius temporis nomine æstimari conveniret.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
