Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Digesta Iustiniani 6.1.62

DE REI VINDICATIONE

inscriptio Papinianus libro sexto quæstionum

D.6.1.62pr. Si navis a malæ fidei possessore petatur, et fructus æstimandi sunt, ut in taberna et area quæ locari solent․ quod non est ei contrarium, quod de pecunia deposita, quam heres non attingit, usuras præstare non cogitur: nam etsi maxime vectura sicut usura non natura pervenit, sed iure percipitur, tamen ideo vectura desiderari potest, quoniam periculum navis possessor petitori præstare non debet, cum pecunia periculo dantis fæneretur.

D.6.1.62.1 Generaliter autem cum de fructibus æstimandis quæritur, constat animadverti debere, non an malæ fidei possessor fruitus sit, sed an petitor frui potuerit, si ei possidere licuisset․ quam sententiam Iulianus quoque probat.

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑